Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[130]
Chrysippus quidem divinationem definit his
verbis: 'vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur;
officium autem esse eius praenoscere, dei erga
homines mente qua sint quidque significent, quem
ad modumque ea procurentur atque expientur.'
Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo:
'esse vim cernentem et explanantem, quae a dis
hominibus significentur in somnis.' Quid ergo? ad
haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? talem autem cognovimus neminem.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.