Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[23]
Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore
ut in eo senatu, quem maiore ex parte ipse cooptasset,
in curia Pompeia, ante ipsius Pompei simulacrum, tot
centurionibus suis inspectantibus, a nobilissimis
civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis,
trucidatus ita iaceret ut ad eius corpus non modo
amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse?
Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior
[p. 396]
est quam scientia.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.