Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod
et Zeno in suis commentariis quasi semina quaedam
sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora fecisset,
accessit acerrimo vir ingenio, Chrysippus, qui totam
de divinatione duobus libris explicavit sententiam,
uno praeterea de oraculis, uno de somniis; quem
subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit,
eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. sed a Stoicis vel princeps eius disciplinae,
Posidonii doctor, discipulus Antipatri, degeneravit
Panaetius; nec tamen ausus est negare vim esse
divinandi, sed dubitare se dixit. quod illi in aliqua
[p. 230]
re invitissimis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in
reliquis rebus faciamus, a Stoicis non concedetur,
praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet,
reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.