Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[55]
26. Sed quid ego Graecorum? nescio quo
modo me magis nostra delectant. omnes hoc
historici, Fabii, Gellii, sed proxime Coelius: Cum
bello Latino ludi votivi maximi primum fierent,
civitas ad arma repente est excitata, itaque ludis
intermissis instaurativi constituti sunt. qui ante
[p. 284]
quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus
per circum cum virgis caederetur furcam ferens ductus
est. exin cuidam rustico Romano dormienti visus est
venire, qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis,
idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare;
illum non esse ausum. iterum esse idem iussum et
monitum, ne vim suam experiri vellet; ne tum
quidem esse ausum. exin filium eius esse mortuum,
eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. tum
illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse,
quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum,
cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis
salvum domum revertisse. itaque somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae
proditum est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.