Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[97]
ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae
status ad nascendum valere. nam quod aiunt
[p. 480]
quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiendisque pueris, quicumque essent
nati, Babylonios posuisse, fallunt; si enim esset
factitatum, non esset desitum; neminem autem
habemus auctorem, qui aut fieri dicat aut factum
sciat.
47. Videsne me non ea dicere quae Carneades, sed ea quae princeps Stoicorum Panaetius
dixerit? ego autem etiam hoc requiro: omnesne
qui Cannensi pugna ceciderint uno astro fuerint?
exitus quidem omnium unus et idem fuit. quid?
qui ingenio atque animo singulares, num astro
quoque uno? quod enim tempus, quo non innumerabiles nascantur?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.