Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
“ego vero,” inquam, “philosophiae, Quinte,
semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil
aliud quod libenter agere possim, multo magis aveo
audire de divinatione quid sentias.”
“nihil,” inquit, “equidem novi, nec quod praeter
ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum
naturae.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.