Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[78]
quid est aliud nolle
moneri a Iove nisi efficere ut, aut ne fieri possit
auspicium, aut, si fiat, videri?
37. Nam illud admodum ridiculum, quod
negas, ' Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad
Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod
fidem secutus amicitiamque populi Romani functus
sit officio: antiquiorem enim sibi fuisse laudem et
gloriam quam regnum et possessiones suas.' Credo
equidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei
cornix canere potuit recte eum facere, quod populi
Romani libertatem defendere pararet; ipse hoc
sentiebat, sicuti sensit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.