Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[101]
49. quae cum ille dixisset, tum ego rursus
quasi ab alio principio sum exorsus dicere:
“non ignoro,” inquam, “Quinte, te semper ita
sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares,
ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere
viderentur, probares. dicam igitur de istis ipsis
duobus generibus mihi quid videatur, si prius et
Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid
valeat videro. dixisti enim et Chrysippum et
Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo:
'Si sunt di neque ante declarant hominibus quae
futura sint, aut non diligunt homines, aut quid
eventurum sit ignorant; aut existimant nihil
interesse hominum scire quid sit futurum; aut non
censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus
quae sunt futura; aut ea ne ipsi quidem di significare
possunt.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.