Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[140]
haec scilicet in imbecillo remissoque
animo multa omnibus modis confusa et variata
versantur, maximeque 'reliquiae' rerum earum
moventur in animis et agitantur de quibus vigilantes
aut cogitavimus aut egimus; ut mihi temporibus
illis multum in animo Marius versabatur recordanti,
quam ille gravem suum casum magno animo, quam
constanti tulisset. hanc credo causam de illo
somniandi fuisse.
68. Tibi autem de me cum sollicitudine
cogitanti subito sum visus emersus e flumine. inerant enim in utriusque nostrum animis ' vigilantium
cogitationum vestigia.' At quaedam adiuncta sunt,
ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus, in
quo ego vehebar, mecum una demersus rursus
apparuit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.