Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[115]
similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt.
[p. 348]
51. Atque haec quidem vatium ratio est, nec
dissimilis sane somniorum. nam quae vigilantibus
accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. viget
enim animus in somnis liberque est sensibus omni
ac1 impeditione curarum iacente et mortuo paene
corpore. qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in
natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis
modicisque potionibus ita est affectus ut sopito
corpore ipse vigilet. haec somniantis est divinatio.
”
1 liberque est sensibus omni ac Dav. for liber ab sensibus omnique MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.