Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[114]
'Quid?' inquies, ' remex ille de classe Coponi
nonne ea praedixit, quae facta sunt?' Ille vero, et
ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent
timebamus. castra enim in Thessalia castris collata
audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris
et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum
intulisset, et roboris propter vetustatem; casum
autem proeli nemo nostrum erat quin timeret; sed,
ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.
ille autem Graecus, quid mirum si, magnitudine
timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente
atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi,
quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea
demens eventura esse dicebat. utrum tandem, per
deos atque homines! magis veri simile est vesanum
remigem an aliquem nostrum qui ibi tum eramus,
[p. 500]
me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia
deorum immortalium perspicere potuisse?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.