tum tonuit laevum bene tempestate serena.At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
prospera Iuppiter his dextris fulguribus edit.[p. 464] Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. quamquam haud ignoro, quae bona sint, 'sinistra' nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri ' sinistrum ' nominaverunt externique ' dextrum,' quia plerumque id melius videbatur.”