Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[81]
39. 'At omnes reges, populi, nationes
utuntur auspiciis.' Quasi vero quicquam sit tam
valde quam nihil sapere vulgare, aut quasi tibi ipsi
in iudicando placeat multitudo! quotus quisque
est qui voluptatem neget esse bonum? plerique
etiam summum bonum dicunt. num igitur eorum
frequentia Stoici de sententia deterrentur? aut num
plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem
multitudo? quid mirum igitur, si in auspiciis et in
omni divinatione imbecilli animi superstitiosa ista
concipiant, verum dispicere non possint?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.