Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[36]
quid? qui
irridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit
in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus
incredibilis partus malorum?
Quid? Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et
censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens
civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius,
scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices convocavit? qui cum
[p. 266]
respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse
moriendum, si feminam, ipsi; aequius esse censuit
se maturam oppetere mortem quam P. Africani
filiam adulescentem; feminam emisit, ipse paucis
post diebus est mortuus. 19. irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus; contemnamus etiam Babylonios, et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes
numeris1 stellarum cursus persequuntur. condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut
impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia
annorum, ut ipsi dicunt, monumentis comprehensa
continent, et mentiri iudicemus, nec saeculorum
reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit
pertimescere.”
1 numeris et modis Müller; numeris et motibus Dav.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.