Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[127]
iam vero quid opus est circumitione et amfractu, ut sit utendum interpretibus
somniorum potius quam directo. deus, siquidem
nobis consulebat, 'Hoc facito,' 'hoc ne feceris,'
diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti
daret.
[p. 514]
62. Iam vero quis dicere audeat vera omnia
esse somnia? 'Aliquot somnia vera,' inquit Ennius,
'sed omnia non est necesse.' Quae est tandem
ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et, si
vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam
si ea quoque divina quid inconstantius deo? quid
inscitius autem est quam mentes mortalium falsis
et mendacibus visis concitare? sin vera visa divina
sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista
designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit
potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut
omnia natura? quod quoniam illud negatis, hoc
necessario confitendum est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.