Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[102]
Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina.
quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco
omnibus rebus agendis, 'Quod bonum, faustum,
felix fortunatumque esset' praefabantur; rebusque
divinis, quae publice fierent, ut ' faverent linguis,'
imperabatur; inque feriis imperandis, ut ' litibus
[p. 334]
et iurgiis se abstinerent.' Itemque in lustranda
colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator
exercitum, censor populum, lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. quod idem
in dilectu consules observant, ut primus miles fiat
bono nomine.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.