Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[79]
aves eventus significant
aut adversos aut secundos. virtutis auspiciis video
esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam,
dum praestetur fides. aves vero, si prosperos
eventus ostenderunt, certe fefellerunt. fugit e
[p. 460]
proelio cum Pompeio—grave tempus! discessit
ab eo—luctuosa res! Caesarem eodem tempore
hostem et hospitem vidit—quid hoc tristius? is
cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et adseculae
suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque
detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab
eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. sed labor longius; ad propositum revertar. si eventa quaerimus,
quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera
Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis
petita sunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.