Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[74]
iam de caelo servare non ipsos
censes solitos, qui auspicabantur? nunc imperant
pullario; ille renuntiat. fulmen sinistrum auspicium
optimum habemus ad omnis res praeterquam ad
comitia; quod quidem institutum rei publicae causa
est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure
legum vel in creandis magistratibus principes civitatis
essent interpretes.
'At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules,
cum augures iudicassent eos vitio creatos esse,
magistratu se abdicaverunt.' Quis negat augurum
disciplinam esse? divinationem nego. 'At haruspices divini quos, cum Ti. Gracchus, propter mortem
repentinam eius qui in praerogativa referenda
subito concidisset, in senatum introduxisset, non
iustum rogatorem fuisse dixerunt.'”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.