Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[59]
Venio nunc ad tuum. audivi equidem ex te
ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum
in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa, in villa
quadam campi Atinatis maneres magnamque partem
noctis vigilasses, ad lucem denique arcte et graviter
dormire te coepisse. itaque, quamquam iter instaret,
se tamen silentium fieri iussisse neque esse passum
te excitari; cum autem experrectus esses hora
secunda fere, te sibi somnium narravisse: visum
tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C.
Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te, quid
tristis esses, cumque tu te patria vi pulsum esse
dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono
animo te iussisse esse lictorique proximo tradidisse,
ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in
eo tibi salutem fore. tum et se exclamasse Sallustius
[p. 290]
narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et
te ipsum visum somnio delectari. nam illud mihi
ipsi celeriter nuntiatum est ut audivisses in monumento Mari de tuo reditu magnificentissimum illud
senatus consultum esse factum referente optimo et
clarissimo viro consule, idque frequentissimo theatro
incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse
te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.