Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[111]
Rarum est quoddam genus eorum, qui se a
corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem
cura omni studioque rapiantur. horum sunt auguria
non divini impetus, sed rationis humanae; nam et
natura futura praesentiunt, ut aquarum eluviones1 et
deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica exercitati, ut de
Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem
multo ante prospiciunt; quos prudentes possumus
dicere, id est providentes, divinos nullo modo
possumus; non plus quam Milesium Thalem, qui,
ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque
etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam
facere posse, omnem oleam ante quam florere
[p. 344]
coepisset, in agro Milesio, coemisse dicitur.”
1 eluviones Lambinus, Turneb., Dav.; fluxiones Mss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.