Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[145]
Parere quaedam matrona cupiens, dubitans
essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam
habere naturam. rettulit. Negavit eam, quoniam
obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter
praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil
solere. quae est ars coniectoris eludentis ingenio? an
ea, quae dixi, et innumerabilia, quae collecta habent
Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum
ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo
illuc ducentium? medici signa quaedam habent
ex venis et spiritu aegroti multisque ex aliis futura
praesentiunt; gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in portum conicientes,
tempestatem significari putant. haec ratione explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero,
quae paulo ante dixi, nullo modo.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.