Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[69]
simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam
esse demiror. quid minus mirum quam illam monstruosissimam bestiam urnam evertisse, sortes
dissupavisse? et negant historici Lacedaemoniis
ullum ostentum hoc tristius accidisse!
Nam illa praedicta Veientium, ' si lacus Albanus
redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios.' Ita aqua Albana
deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem
urbemque retinendam. 'At paulo post audita vox
est monentis ut providerent ne a Gallis Roma
caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via
consecratam.' Quid ergo? Aius iste Loquens, cum
eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo
nomen invenit; posteaquam et sedem et aram et
nomen invenit, obmutuit? quod idem dici de
Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena
quid umquam moniti sumus?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.