Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[17]
Qui potest provideri quicquam futurum esse,
quod neque causam habet ullam neque notam cur
futurum sit? solis defectiones itemque lunae
praedicuntur in multos annos ab eis qui siderum cursus
et motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim
quae naturae necessitas perfectura est. vident ex
constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis
facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis,
ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna
subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen
obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum
quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die
signi alicuius aut qui occasus futurus sit. haec qui
ante dicunt, quam rationem sequantur, vides.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.