Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[11]
quid? de officio num quis haruspicem consulit, quem ad modum sit cum parentibus,
cum fratribus, cum amicis vivendum? quem ad
modum utendum pecunia, quem ad modum honore,
quem ad modum imperio? ad sapientes haec, non
ad divinos referri solent.
Quid? quae a dialecticis aut a physicis tractantur, num quid eorum divinari potest? unusne
mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex
quibus nascuntur omnia? physicorum est ista
prudentia. quo modo autem 'mentientem,' quem
ψευδόμενον vocant, dissolvas, aut quem ad modum
'soriti' resistas (quem, si necesse sit, Latino verbo
[p. 382]
liceat 'acervalem' appellare; sed nihil opus est; ut
enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic
'sorites' satis Latino sermone tritus est),—ergo haec
quoque dialectici dicent, non divini.
Quid? cum quaeritur, qui sit optimus rei
publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut
inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur, an
principes statuent et delecti viri periti rerum
civilium?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.