Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[62]
Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei,
qui quondam ad eum retulisset quasi ostentum,
quod anguis domi vectem circumiectus fuisset: ' Tum
esset,' inquit, ' ostentum, si anguem vectis circumplicavisset.' Hoc ille responso satis aperte declaravit
nihil habendum esse portentum quod fieri posset.
29. 'C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit
duobus anguibus domi comprehensis haruspices a
patre convocatos.' Qui magis anguibus quam
lacertis, quam muribus? ' Quia sunt haec cotidiana,
angues non item.' Quasi vero referat, quod fieri
potest, quam id saepe fiat. ego tamen miror, si
emissio feminae anguis mortem afferebat Ti. Graccho,
emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae,
cur alteram utram emiserit; nihil enim scribit
respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset,
quid esset futurum. 'At mors insecuta Gracchum
est.' Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris,
non emissione serpentis; neque enim tanta est
infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam
fiat, quod futurum illi esse dixerint!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.