Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[43]
Hoc fortasse rei publicae causa constitutum
est; comitiorum enim non habendorum causas esse
voluerunt. itaque comitiorum solum vitium est
fulmen, quod idem omnibus rebus optimum auspicium
habemus, si sinistrum fuit. sed de auspiciis alio loco,
nunc de fulguribus.
19. Quid igitur minus a physicis dici debet
[p. 418]
quam quicquam certi significari rebus incertis? non
enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos
esse Cyclopas in Aetna putes;”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.