Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[143]
dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. video
[p. 530]
sympathian; visum est enim tale obiectum dormienti,
ut id, quod evenit naturae vis, non opinio erroris
effecerit. quae igitur natura obtulit illam speciem
Simonidi a qua vetaretur navigare? aut quid naturae
copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium?
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae
esse amictus amiculo. is cum esset proiectus
inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica
corpus eius texit suo pallio. ergo hoc inerat in
rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et ut
videretur et ut eveniret, casus effecit?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.