Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[105]
47. Quid de auguribus loquar? tuae partes
sunt, tuum, inquam, auspiciorum patrocinium debet
esse. tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit
addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste
ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus
exortum paucioribus a te est diebus oppressum. cui
quidem auguri vehementer assentior; solus enim
multorum annorum memoria non decantandi auguri,
sed divinandi tenuit disciplinam. quem irridebant
collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum
augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in
auguriis aut praesensio aut scientia veritatis futurae;
sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse
fictas religiones. quod longe secus est; neque enim
in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in
ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem
multitudinis religionis simulacra fingerent. sed
difficultas laborque discendi disertam neglegentiam
[p. 338]
reddidit; malunt enim disserere nihil esse in
auspiciis quam quid sit ediscere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.