Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[75]
Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur.
namque et Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statuae, quae Delphis stabat, in
capite corona subito exstitit ex asperis herbis et
agrestibus; stellaeque aureae, quae Delphis erant
a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam
Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua in pugna
quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe
visi esse dicebantur. eorum insignia deorum, stellae
aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt, neque repertae sunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.