Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[85]
nec vero quicquam
aliud affertur cur ea quae dico divinandi genera nulla
sint, nisi, quod difficile dictu videtur, quae cuiusque
divinationis ratio, quae causa sit. ' Quid enim habet
haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis
dirimat tempus et proferat diem?' Quid augur, cur a
dextra corvus, a sinistra cornix, faciat ratum?'
' Quid astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta
cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni
Martisve contraria? ' ' Cur autem deus dormientes
nos moneat, vigilantes neglegat?' 'Quid deinde
causae est cur Cassandra furens futura prospiciat,
Priamus sapiens hoc idem facere non queat?'
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.