Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[29]
Et certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret
futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse
coniunctam aut conformari quodam modo numine
deorum. divina cum rerum natura tanta tamque
praeclara in omnes partes motusque diffusa quid
habere potest commune non dicam gallinaceum fel
(sunt enim, qui vel argutissima haec exta esse dicant),
sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo? quid habet
naturale, quod declarare possit, quid futurum sit?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.