Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[79]
quid? amores ac deliciae tuae,
[p. 310]
Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum
mentiebatur? qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini,
noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit
puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. quo aspectu exterrita clamorem sustulit.
pater autem Rosci ad haruspices rettulit, qui
responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobilius
fore. atque hanc speciem Pasiteles1 caelavit
argento et noster expressit Archias versibus.
Quid igitur expectamus? an dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis versentur, dum domi?
qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem
suam longe lateque diffundunt, quam tum terrae
cavernis includunt, tum hominum naturis implicant.
nam terrae vis Pythiam Delphis incitabat, naturae
Sibyllam. quid enim? non videmus quam sint
varia terrarum genera? ex quibus et mortifera
quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et
in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes
agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae
acuta ingenia gignant, aliae, quae retusa; quae
omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili
aspiratione terrarum.”
1 Pasiteles Winckelman; Praxiteles MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.