Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[36]
hoc iam, mihi crede, ne aniculae
quidem existimant. An censes eundem vitulum, si
alius delegerit, sine capite iecur inventurum; si
alius, cui capite? haec decessio capitis aut accessio
[p. 410]
subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris
fortunam accommodent? non perspicitis aleam
quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum
res ipsa doceat? cum enim tristissima exta sine
capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius,
proxima hostia litatur saepe pulcherrime. ubi
igitur illae minae superiorum extorum? aut quae
tam subito facta est deorum tanta placatio?
16. Sed affers in tauri opimi extis immolante
Caesare cor non fuisse; id quia non potuerit accidere
ut sine corde victima illa viveret, iudicandum esse
tum interisse cor cum immolaretur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.