Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
3. nam cum de divinatione Quintus frater ea
disseruisset, quae superiore libro scripta sunt,
satisque ambulatum videretur, tum in bibliotheca,
quae in Lycio est, assedimus. atque ego:
“accurate tu quidem,” inquam, “Quinte, et Stoice
[p. 378]
Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime
delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis
quidem claris et illustribus. dicendum est mili
igitur ad ea, quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut
affirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et
mihi ipse diffidens. si enim aliquid certi haberem
quod dicerem, ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.