Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[66]
31. Atque haec ostentorum genera mirabile
nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici
grana in os pueri Midae congesta, aut apes quas
dixisti in labris Platonis consedisse pueri—non tam
mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen
vel ipsa falsa esse, vel ea quae praedicta sunt,
fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest
illud quidem esse falsum, ut circumligatus fuerit
angui, sed ut in cunis fuerit anguis, non tam est
mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues
nundinari solent. nam quod haruspices responderint
nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos
[p. 446]
immortales histrioni futuro claritatem ostendisse,
nullam ostendisse Africano!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.