Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[119]
quod ne
dubitare possimus, maximo est argumento quod
paulo ante interitum Caesaris contigit. qui cum
immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit
et cum purpurea veste processit, in extis bovis
opimi cor non fuit. num igitur censes ullum animal,
quod sanguinem habeat, sine corde esse posse?
qua ille rei novitate non1 perculsus cum Spurinna
diceret timendum esse ne et consilium et vita
deficeret; earum enim rerum utramque a corde
proficisci. postero die caput in iecore non fuit.
quae quidem illi portendebantur a dis immortalibus
ut videret interitum, non ut caveret. cum igitur
eae partes in extis non reperiuntur sine quibus
victuma illa vivere nequisset, intellegendum est in
[p. 354]
ipso immolationis tempore eas partes quae absint
interisse.
”
1 I insert non because the story contradicts Suet. iul. Caesar, ch. 77 ... nec pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset (sc. Caesar dixit), and is inconsistent with Caesar's character.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.