Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[94]
45. Sed quae tanta dementia est, ut in maximis
motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui
ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit!
quarum rerum in proximis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eveniat
saepe tempestas; quod, qui navigant, maxime
animadvertunt, cum in flectendis promunturiis
ventorum mutationes maximas saepe sentiunt. haec
igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli,
estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus
pertinere non dicere, quod non certe pertinet, illud
nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi
autem vix potest, quae a luna ceterisque sideribus
caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus
pertinere?
Quid? quod non intellegunt seminum vim, quae
ad gignendum procreandumque plurimum valeat,
funditus tolli, mediocris erroris est? quis enim non
videt et formas et mores et plerosque status ac motus
effingere a parentibus liberos? quod non contingeret,
[p. 478]
si haec non vis et natura gignentium efficeret, sed
temperatio lunae caelique moderatio.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.