Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[136]
Multa etiam sunt a te ex historiis prolata
somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci;
pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi
etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium.
sed haec externa ob eamque causam ignota nobis
sunt, non nulla etiam ficta fortasse. quis enim
auctor istorum? De nostris somniis quid habemus
dicere? tu de emerso me et equo ad ripam, ego de
Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci
iubente monumentum?
67. omnium somniorum, Quinte, una ratio
est; quae, per deos immortalis! videamus ne nostra
[p. 524]
superstitione et depravatione superetur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.