Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[87]
quis enim magistratus aut quis vir illustrior
utitur sortibus? ceteris vero in locis sortes plane
refrixerunt. quod Carneadem Clitomachus scribit
dicere solitum, nusquam se fortunatiorem quam
Praeneste vidisse Fortunam. ergo hoc divinationis
genus omittamus.
42. Ad Chaldaeorum monstra veniamus; de
quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia
iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic
opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in
[p. 470]
praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali
die minime esse credendum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.