Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[93]
quodsi eorum vi caelum modo hoc
modo illo modo temperatur, qui potest eadem vis
esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo?
in his locis quae nos incolimus, post solstitium
Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud
Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam
[p. 476]
concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in
terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos,
qui nascuntur eodem tempore posse in dissimilis
incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod
minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem
tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione
nasci.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.