Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[74]
34. Quid? Lacedaemoniis paulo ante
Leuctricam calamitatem quae significatio facta est,
cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque
simulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis
valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt,
armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi
inventa. cumque eodem tempore apud Lebadiam
Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo
loco sic assidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse Boeotios Thebanorum
esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere
soleret, canere, si vicisset.
[p. 306]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.