Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[129]
57. A natura autem alia quaedam ratio est,
quae docet quanta sit animi vis seiuncta a corporis
sensibus, quod maxime contingit aut dormientibus
aut mente permotis. ut enim deorum animi sine
oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se,
quid quisque sentiat (ex quo fit, ut homines, etiam
cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent,
quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut
somno soluti vacant corpore aut mente permoti per
se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae
permixti cum corpore animi videre non possunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.