Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[14]
Atqui ne illa quidem divinantis esse dicebas,
ventos aut imbres impendentes quibusdam praesentire
signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a
te pronuntiata sunt), etsi haec ipsa fortuita sunt;
plerumque enim, non semper eveniunt. quae est
igitur aut ubi versatur fortuitarum rerum praesensio,
quam divinationem vocas? quae enim praesentiri
aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt,
ea non divinis tribuenda putas, sed peritis. ita
relinquitur, ut ea fortuita divinari possint, quae nulla
nec arte nec sapientia provideri possunt; ut, si quis
M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis annis
ante dixisset naufragio esse periturum, divinasset
[p. 386]
profecto; nulla enim arte alia id nec sapientia scire
potuisset. talium ergo rerum, quae in fortuna
positae sunt, praesensio divinatio est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.