Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[86]
Cur fiat quidque, quaeris. recte omnino;
sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id
quaeritur. ut, si magnetem lapidem esse dicam qui
ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem cur id
[p. 318]
fiat, afferre nequeam, fieri omnino neges. quod
idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et
audimus et legimus et a patribus accepimus. neque
ante philosophiam patefactam, quae nuper inventa
est, hac de re communis vita dubitavit, et, posteaquam
philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit,
in quo modo esset auctoritas.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.