Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[124]
60. Sed haec quoque in promptu fuerint,
nunc interiora videamus. aut enim divina vis
quaedam consulens nobis somniorum significationes
facit; aut coniectores ex quadam convenientia et
coniunctione naturae, quam vocant συμπάθειαν,
quid cuique rei conveniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur, intellegunt; aut eorum neutrum
est, sed quaedam observatio constans atque diuturna
est, cum quid visum secundum quietem sit, quid
evenire et quid sequi soleat. primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem
somniorum. atque illud quidem perspicuum est,
nulla visa somniorum proficisci a numine deorum;
nostra enim causa di id facerent, ut providere futura
possemus.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.