Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[59]
nos autem ita leves atque
inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid,
quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
'Ante vero Marsicum bellum quod clipeos Lanuvi,'
ut a te dictum est, 'mures rosissent, maximum id
portentum haruspices esse dixerunt.' Quasi vero
quicquam intersit, mures diem noctem aliquid
rodentes scuta an cribra corroserint! nam si ista
sequimur, quod Platonis politian nuper apud me
mures corroserunt de re publica debui pertimescere,
aut, si Epicuri de Voluptate liber rosus esset, putarem
annonam in macello cariorem fore!
[p. 438]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.