Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[30]
non igitur
obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo
obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi
cavisset. ita aut illa obnuntiatio nihil valuit, aut si,
ut Appius iudicat, valuit, id valuit ut peccatum
haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non
obtemperarit.
17. Quid? lituus iste vester quod clarissimum
est insigne auguratus, unde vobis est traditus?
nempe eo Romulus regiones direxit tum cum urbem
condidit. qui quidem Romuli lituus, id est incurvum
et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius
litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum
situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio,
eaque deflagravisset, inventus est integer.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.