Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[113]
num igitur me cogis etiam fabulis credere? quae
[p. 498]
delectationis habeant, quantum voles, verbis, sententiis, numeris, cantibus adiuventur; auctoritatem
quidem nullam debemus nec fidem commenticiis
rebus adiungere. eodemque modo nec ego Publicio
nescio cui, nec Marciis vatibus, nec Apollinis opertis,
credendum existimo; quorum partim ficta aperte,
partim effutita temere numquam, ne mediocri quidem
cuiquam, non modo prudenti probata sunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.