quod fóre paratum est, ìd summum exsuperát Iovem.totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse irrisum videtur; sed in rebus tam severis non est iocandi locus. concludatur igitur ratio: Si enim provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[25]
10. Addunt ad extremum, 'omnia levius casura
rebus divinis procuratis.' Si autem nihil fit extra
fatum, nihil levari re divina potest. hoc sentit
Homerus cum querentem Iovem inducit quod
Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non
posset. hoc idem significat Graecus ille in eam
sententiam versus:
[p. 398]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.