Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[85]
dicendum igitur putas de
sortibus? quid enim sors est? idem prope modum,
quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus
in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium
valet. tota res est inventa fallaciis aut ad quaestum
aut ad superstitionem aut ad errorem. atque ut
in haruspicina fecimus, sic videamus, clarissimarum
sortium quae tradatur inventio. numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad
extremum etiam minacibus, cum iuberetur certo in
loco silicem caedere, perterritum visis irridentibus
suis civibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo
sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. is est hodie locus saeptus religiose
propter Iovis pueri, qui lactens1 cum Iunone Fortunae
in gremio sedens mammam appetens castissime
colitur a matribus.
[p. 468]
”
1 qui lactens Mss., Dav.; Ernesti, IIotting. om. lactens.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.